§ 1.
L. S.
|
Testo: L. S. |
Consilium
quod anno 1880., sere undique terrarum collato, Spinozae statuam Hagse
Comitum ponendam curaverat, pecunias, quas reliquas habebat, in
philofophi scripta denuo edenda impendere summo consensu slatuit. Nam et
post: Bruderi labores quasdam reperta erant necdum in unum corpus
collecta, et alia in variis bibliothecis latere fama ferebat, et
recentiorum editorum vix quisquam tantum operae in auctoris verbis
repraesentandis posuerat, quantum viri honor et dignitas poscere
videbantur. Opus nobis mandatum eo libentius aggressi fumus, quo magis
persuasum nobis erat, optimos hujus rei judices nobis haud defuturos.
Atque novam editionem ita disponere visum est, ut unum volumen libros
contineret primarios, qui integram Spinozae doctrinam philosophicam
exhibent, alterum ea scripta, quorum omnis fere usus est in illis
interpretandis et illustrandis.
Haec omnia ad ipsos
fontes revocaturis, quoniam Spinozae autographa maximam partem
interiere, editiones veteres Amstelodamenses adeundae erant,
Principiorum Philosophise Cartesianae anni 1663., Tractatus
Theologico-Politici anni 1670., Operum Posthumorum anni 1677., cum
Hagana Hollandica libelli de Iride quae anno 1687. prodiit. Atqui
monuerant et Graeffius bibliographus (1) et Heinzius philofophiae
hstoriam Ueberwegianam retractans (2), exemplaria illa annum 1670. in
fronte gerentia inter se discrepare; qua re ulterius pervestigata, brevi
compertum est (3), ea sola genuina esse, quae cum librarii nomen
Künraht per ht scriptum, tum errata typographica, in pagina 234.
indicata, omnia incorretta habent. Ex hac editione, quam litera A
notamus, manasse alteram (B), servato errorum indice, fed correctis iis
qui erant in paginis 8, 22, 39, 41, 95, 121.; deinde ex altera tertiam
(C), iisdem signis conspicuam, praeterquam quod nomen illud Künrath per
th scriptum sit; denique ex tertia talem (D), quae hujus rationem
retineat omisso tantum errorum indice, quamque unam formae quartae
habuerint qui hoc saeculo Tractatum Theologico-Politicum typis
descripserint (4). Harum varietatem hic singulatim exhibere, opus et
taedii plenum et ab hujus libri ratione alienum, supersedemus; attamen
pro rei specimine pauca exempla dare libet.
Scilicet pag. nobis 393. vs. 7. A ut Deo — BCD non ut Deo; p. 413. vs. 19. A fuerunt — BCD fuerint; p. 378. vf. 19. A ad formandas quasdam notiones — BC ad formandam q. n. — D ad formandum q. n.; p. 464. vs. 16. AB continere debet. — C continere. — D continet.; p. 584. vs. 7. A insensum — BC infenfum — D insensum; p. 379. vf. 12. AB ut sit — CD ut sit; p. 452. vs. 19. AB iridem — CD itidem; p. 460. vs. 23. AB huic utrique — C huic utique — D hinc utique; p. 484. vs. 12. AB ipsus — CD ipse; p. 509. vs. ultimo in CD omissa sunt haec verba: 22. hoc ipsum clare indicatur. Levitae, inquit Historicus.
Cf. etiam pag. 480. annotatio de versiculis in BCD permutatis. Quae in D
correcta sunt, meri erant lapsus calami unicuique manifesti; v. c. pag.
455. vs. 2. ABC Chronoghraphi — D Chronographi; et pag. 577. vs. 7. AD legationis — BC legationibus.
Versionem Hollandicam f. Belgicam Operum Posthumorum, eodem anno cum libro Latino editam, e chartis auctoris manuscriptis factam fuisse invenimus (5); et in epistolis, quarum ille complures Hollandice conscripserat, ejus verba parum expolita elegantius, ut tunc judicabant, iterasse, potius quam e Latinis, quamvis ab ipso Spinoza conversis, in sermonem patrium retulisse (6). Et in ea, quae antea prodierat, Principiorum Cartesianorum, quasdam Spinozae observationes absconditas esse, jam antequam illam inspeximus a Schaarschmidtio didicimus. Gallicam Tractatus Theologico-Politici similem ob caufam jam olim Marchandus perlustraverat.
E diario anni 1705. unius epistolae et verba Hollandica et extremam partem forte fortuna recuperavimus.
Autographas habebamus epistolas illas in Orphanotropheo Amstelodamensi servatas, et unam antehac in Regni Tabulario, hodie in Bibliotheca Lugduno-Batava exstantem, quibus jam ante hos viginti annos alter nostrum in Supplemento suo adornando ufus erat (7). Aliam, quas olim erat Galli Feuillet de Conches, hodie Caroli Meinert civis Dessaviensis, jampridem transcripserat vir honestissimus J. Z. Mazel Haganus; nunc a Meinerto summa liberalitate commodatam denuo examinavimus. Eas porro, quae tum Parisiis inter chartas Victoris Cousin tum Londini in Societatis Regiae scriniis
inventae funt, maxiraa diligentia defcribendas curavit Frederi-
cus Pollock jureconfultus. Hanovera c Bibliotheca Regia
epiftolara ad Leibnitiura datara rcc^ius hujus editorcra Gcr-
hardtura ', quara olim fecerat Murrius, repetiifTe confidimus. Ad
has inopinato acceflit una prorfus nova e Bibliotheca Havnienfi,
cujus ultro copiam nobis fecit illius praefeftus vir doftiffimus
C. G. Bruun. Exemplura denique editionis A Tradtatus Theolo-
gico-Politici, quod Spinoza, obfervationibus quibufdara fua raanu
ditatura , anno vitae ultimo Klefmanno donaverat , Rudolfi
Reickii coraitate Regiomonto miflum et cum Dorovii libello -
collatum e(l.
Alienis manibus exarata in promptu erant, Lugduni noftri
e Profperi Marchandi legato fafciculus ^ annotationum in
Traftatum modo diftum; Hagaj Comitura utruraque exemplum
Hollandicura ' Tradatus de Deo et Horaine. Ex Operibus
Rob. Boylii * fragraentura epiflolae ad Oldenburgium dataj
produxerunt tum R. Willis tum Alfredus Stern, cujus rei
notitiam Pollockio et Sternio poft Heinzii librum debemus.
Eorura autem, quae fatis accurate ex fuis copiis protuliffe
' Die philof. Schriften von Gottfr. Wilh. Lcilmiz. Hcrausgcg. von C. J.
Gerhardt. I. Band, Berlin 1875.
» Benedikt Spinoza's Randgloffcn, u. f. w. von Dr. W. Dorow. Berlin
1835-
• Quem jam anno 1852. in ufum vertit Ed. Boehmer in libro Halis edito
c. L. B. dt Spinoza Traftatus dc Dco et Hominc ctc. lincamcnta, atque adno-
cationcs ad Traft. Theol.-Politicum.
» Antiquius (A), quod Bogajrfii crat, exprcflit Schaarfchmidt CAmftclod.
iS^^Oi reccniius(B), quondam Antonii van der Linde, cum antiquiorc collatum
aitcr noftrum in Supplcmcnto anno 1862. cdito. Utrumque poftea in Bibl.
Rcgiam reccptum cft.
» Boylc's Works, vol. V. cd. 1744., vol. VL ed. 1772. — R.
Willis, Bcn. dc Spinoza, his Lifc, Corrcfpondencc , and Ethics, Lond. 1870.
— Alfr. Stcrn in Nachrichten dcr Kgl. Gef. der WiUenfch. in Gottingen,
1872.
IX
videntur Murrius et Boehmerus ', hos folos teftes habe-
mus; etfi illa minoris momenti funt.
Editiones operum Spinozje hoc feculo fadtas, item verfiones
Germanicas, Gallicam, Anglicam, totas perlegere opus non
erat. Attamen ita eas cognoviraus, ut de fmgularum ratione
nobis conllaret, et locis difficilioribus varias hominum dodo-
rum fententias aiFerre liceret.
Et H. E. G. Paulus quidem, tunc Jenenfis, quum annis
hujus fcBCuli fecundo et tertio primus Spinoz^ fcripta in
unum colleda prelo traderet, tantopere in plagulis examinandis
feftinavit, ut etiam Corrigenda ad Operum Pofthumorum
calcem enumerata fere prorfus negligeret.
Qui hunc anno 1830. fecutus eft, A. Gfroerer, volumina
Paulina typographo exprimenda dediffe, deinde plagulas cum
antiquis libris aliquanto diligentius comparaffe , et menda
qusedam e conjeftura fufluliffe videtur.
Ethica anno 1843. a Carolo Riedelio ex editione Paulina
parum induftrie repetita efl. Eodem vero anno in Operum
Omnium orationem conflituendam multo intentius incubuit
C. H. Bruder, qui fparfa nonnulla collegit, locos e Sacris
Literis et fcriptoribus Latinis allatos reftius indicare, omiffis
quidem Judaicis, interpunftionem ubique corrigere, orthogra-
phiam ad grammaticorum fuas astatis leges conformare ftuduit.
Quamquam veterum editionum auftoritatem non neglexit,
tamen quofdam Pauli errores, invito etiam Gfroerero, impru-
dens recepit.
Noviflimus editor Hugo Ginsbergius, in Bruderum ut fit
acrius inveftus, ipfius tamen labores, mendis typographicis
■ Ben. de Spinoza Adnotationes ad Tradt. Theol.-Pol. ex autograplio
edidit ac prasfatus eft . . . Chr. Th. de Murr. Hagae Comitum (ut quidem ilie
profitetur, fed fonafle Norimbergs) 1802. — Boshmerus in libro modo
laudato.
lua incuria paflim inquinatos, pro expurgatis offerre fatis
habuit , duobus tamen locis poft Btchmerum ' reflitutis.
Verfiones Germanicas vidimus Tradatus Theologico-Politici
a Conzio anno 1806. vulgatam, quae non aflis facienda eft;
Ethices, quam fex annis poft dedit Fred. Guil. Val. Schmidt,
in cujus prxfatione complures loci ita fanantur, ut mirum
fit, nullum cditorem ejus rei rationcm habuiffe. Elegantiori
fermone hasc verfio retraftata eft in ea quam Operum Omniura
dedit Bertholdus Auerbach, omnium adhuc optima, anno
iS^i.novis curis repetita. Kirchmannianam deinde properantius
quam par erat paratam dolent , qni vegeti fenis in promovendo
philofophiae fludio affiduitatem admirantur. Aliquanto diligen-
tius rem cgit iEmilius Saiffet in verfione Gallica anno 1861.
poftremum in lucem data; quippe qui varias editiones confu-
luerit et locos quofdam, aliorum plerumque exemplo, reflitue-
rit; funt vero quos vel injuria tentaverit vel haud intelleftos
filcntio practermiferit. Quod fane commune vitium habetur
eorum, qui hujufcemodi libros vernacule interpretati nihil
obfcuri reliquiffe videntur. Ad Willifii verfionem Anglicara
admodum vitiofam " non erat quod attenderemus.
Confilia per literas data de Spinozje oratione reflituenda
grato animo accepta referimus Schaarfchmidtio profcffori
Bonnenfi, Sigwarto Tubingenfi, Camerero ecclefiafl^ in pago
Bothnang prope Stuttgardiam. Ubi in Judaicis corrigendis
deficiebat Bibliotheca Lugduno-Batava, rogati prompte nos
edocuerunt viri literatiffimi, M. Roeft ex Amflelodamenfibus,
A. Neubauer e Bodleiana, R. Hcerning e Mufeo Britannico.
' Cfr. Ed. BoelimcTi Spinozana, Zcitsclir. fijr Philof. u. pliilof. Kritik,
N. F. XXX VI, 153. Sunt loci in Etliicse p. 4., prop. 66. ct dcm. 68. Qcaiifa efl
Jtituriy — qui fola ducitur, ubi Brudcrus futura ct quia dcderat).
» Cf. Frcd. Pollock, Spinoza: liis Life and Pliilofopliy, London 1880.,
Introd. p. xix fq.
xt
Supelleftilem literariam Spinozanam , quam olim collegerat
Antonius van der Linde, e Bibliotheca Regia Hagana nobis
fuppeditavit hujus prsfeftus amicus nofter M. F. A. G.
Campbell.
Operis fubfidiis hoc modo conquifitis, fmgula fapientis
fcripta in antiquiffimis qus aderant exemplis attente perlegi-
mus, locos corruptos vel dubios ex ipfius fentiendi etloquendi
ratione corrigere conati fumus, ea tamen lege, ut prster
meros fcribendi errores omnem in fontibus confpicuam leaionis
varietatem, et prsecipuas virorum dodorum fententias , in
margine afferremus. Interpunc^ionem, pro noftra neceffitate
minus idoneam, imo pr^pofteram, non ad hodiernum quidem
morem exigere, fed una cum literarum majuscularum ufu ita
reformare tentavimus, ut verborum contextus et continuatio
hodiernis leftoribus quam certiffime appareret. Orthographia
univerfs conftantiam, Grscs fcientiam, ei fcriptori obtrudere
noluiraus, cui ad refte fcribendum haud fane ingenii facultas,
fed inftitutio fcholaftica continuata defuerit.
Obfervatiunculis criticis pauciffimas addidimus, res quafdam
fpeftantes, quae procul a patria noftra difficilius cognofcuntur.
Cseterum Spinozce opera non interpretari, fed quam integerri-
ma edere animo propofueramus ; quod quatenus confecuti fimus,
aequi judices videant.
NOTE
(1) Trésor des livres rares ec précieux, T. VI, Dresde 1865., p. 469.
(2) Grundriss der Geschichte der Philof., 5te Aufl., Berlin 1880., p. 66.
(3) Verflagen cn Mededeelingen der Kon. Akad. van Wetensch., Afd.
Letterkunde, 2e reeks d. XI, Amst. 1881.: ,,Over vier drukken, enz.”
(4)
Editio A Regiomonti in Biblioth. Wallenrodtiana exstat, item inter
libros quos Bonnae possidet C. Schaarschmidt. Reliquarum exempla, post
librum anno 1674. prohibitum, imo post auctoris mortem facta, omni
auctoritate carere facile apparet.
(5) Verlagen en Meded., in vol. jarn laudato: „Over de uitgaven en den text der Ethica van Spinoza."
(6) Verflagen en Meded., deel IX, Amst. 1879.: „Over de cerste uitgaven der Brieven van Spinoza."
(7) Ad Bi. de Spinoza Opera Omnia Supplementum, etc, Amstelodami apud Fred. Muller, 1862.